Post obitum vero Noe, moventes pedes suos ab Oriente, convenerunt duces in unum, in campum Sennaar, et timentes diluvium, consilio Nemrod volentis regnare, coeperunt aedificare turrim, quae pertingeret usque ad coelos, habentes lateres pro saxis, et bitumen pro caemento. Descendit autem Dominus, ut videret turrim, animadvertit, ut puniret, et ait ad angelos: Venite, et confundamus linguam eorum, ut non intelligat quisque vocem proximi sui. In hac divisione nihil non fecit Deus, quia voces eaedem sunt apud omnes gentes, sed dicendi modos, et formas diversis generibus divisit. De hac turri dicit Josephus, quia latitudo erat ita fortissima, ut prope eam aspicientibus longitudo videretur in minus. Dii vero ventos immittentes everterunt turrim, et vocem propriam unicuique partiti sunt. Propterea Babyloniam contigit vocari civitatem. Babel enim Hebraei confusionem appellant. De hac turri meminit sibylla dicens: Cum omnes homines existerent unius vocis, quidam turrim aedificaverunt excelsam, tanquam per eam ascensuri in coelum. De campo vero Sennaar in regione Babylonis meminit Esicius dicens: Qui de sacerdotibus sunt erepti: Jovis sacra sumentes, in Sennaar Babylonis venerunt, divisique sunt post haec, diversitate linguarum migrationes agentes, apprehendentes mediterranea simul, et maritima. Nec praetereundum puto quod Moyses dicit Regma, filium Chus, duos habuisse filios Saba, et Dodam. Josephus dicit Saba, et Judam, quorum Judas Aegyptiacam gentem Hesperiorum inhabitans, Judaeis cognomen suum reliquit. Quod autem dicitur, de terra Sennaar egressus est Assur, intelligendum est, quia Nemrod expulit eum vi a terra illa, et turre, quae ejus erat jure haereditario. Vel intelligendum non est Assur filius Sem, qui invenit purpuram, et unguenta crinium, vel corporum a quo Chaldaea, et Assyria dicta est, sed Assur, id est regnum Assyriorum, inde egressum est, quod tempore Sarug, proavi Abrahae, factum est. Regnum quidem Babylonii habuerunt, qui de semine Nemrod fuerunt, usque ad quartam chiliadem, et ultimum cusmidem.